Friday, April 30, 2010

Sutra Cordis


Thanks to Mariano Marcigaglia of the Buddhist Society who forwarded this majestic Latin rendering of the Heart Sutra for everyone's enjoyment......

Sutra Cordis Magnae Sapientiae Transcendentis

(Om laudetur Domina Nobilissima Sapientia Transcendens!)


Sutra Cordis Magnae Sapientiae Transcendentis
Bodhisattva Avalokita
profundam Sapientiam transcendentem excolens,
quinque complexuum vacuam naturam conspexit
et hoc modem omnes dolores superavit
Shariputra, forma dissimilis non est vacuitatis,
vacuitas dissimilis formae non est.
Forma est vacuitas, vacuitas forma est.
Idem accidit sensibus, perceptionibus, propensionibus, conscientiis.
Shariputra, omnia phaenomena natura vacua sunt:
non nata neque exstincta, non pura neque impura,
non crescentia neque descrescentia.
Ideo in vacuitate
forma, sensus, perceptio, propensio, conscientia non est;
non oculus, auris, nasus, lingua, corpus, mens;
non species, sonus, odor, sapor, contactus, notio.
Sensus videndi non est, neque alia elementa huius generis
usque ad mentis conscientiam.
Ignorantia non est, neque finis eius, aliaque huius generis
usque ad senectutem et mortem, neque finis eorem est,
Labor non est, non causa, non exitus, non via.
Scientia non est, neque adeptio.
Cum nihil adipiscendum sit
bodhisattva Sapientia transcendente nisus,
animo libero ab impedimentis vivit.
Impedimentis non obstantibus nulla timet,
falsas cogitationes relinquit et summum Niravana fit.
Cum Sapientia transcendente nitantur, omnes Buddha trium temporum
perfectam illuminationem consequentuur.
Scito igitur Sapientiam transcendentem
sublimem mantra esse, mantra magnum et fulgentem,
maximum mantra, mantra sine aequali,
quod omnes labores dissolvere potest.
Verum est, sine errore.
Proinde mantra Sapientiae transcendentis ita pronuntia:
GATE GATE PARAGATE PARASAMGATE BODHI SVAHA
GATE GATE PARAGATE PARASAMGATE BODHI SVAHA
GATE GATE PARAGATE PARASAMGATE BODHI SVAHA

(Ivit, ivit, transivit, totum transivit, Illuminatio tum sit!)

No comments: